Chapter 3
- Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
- Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
- de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
- Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
- Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
- Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
- Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
- Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
- Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
- Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
- Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
- Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
- Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.
- Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc,
maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ:
super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
- Inimicitias ponam inter te et mulierem,
et semen tuum et semen illius:
ipsa conteret caput tuum,
et tu insidiaberis calcaneo ejus.
- Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
- Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
- Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
- In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
- Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
- Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
- et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
- Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
- Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.